-
Cum haec pellicula vulgāta erit, ego sum vir nūptus!
-
Nec laetior possum.
-
Carissimae amantī meae Cyan mense Mārtiō annō
2020 spōnsō, spōnsiōnem īnsolitissimam habuimus
-
intrā ūniversālem lūdum vestītūs modō
Flōrentiae saeculō millēsimō trecentēsimō,
-
sed NŪPTĪ SUMUS!
-
Atque ut fēsta prōdūcam, hanc pelliculam
dēdicāre volēbam meae UXŌRĪ!
-
Ah! Delectābile.
-
Itaque rem typicissimē meī fēcit:
opus īnvestīgātiōnis fēminae dedī.
-
Adōrābile mox fiet, prōmittō.
-
Eī dīxī eam ūllum locum vel opus architectūrae
totī mundī ēligere posse dē quō pelliculam facerem.
-
Ēn Cyan peregrīnātiōnem
internātiōnālem nōn neglēxit;
-
vērē dictum, ea plūrēs nātiōnēs
Europaeās vīsit quam ego.
-
Itaque modo inter locōs quōs ipsa vīsit
varietās est reverenda ex quā ēligere potuit.
-
Ēlectiō tamen eius mihi erat omnīnō necōpīnāta.
-
Ēn, in peregrīnātiōne familiae paucīs annīs
anteā ad Londinum, Lūtētiam, et Rōmam
-
vīsendum, paulisper Venetiae mōram fēcērunt.
-
Vīdit igitur pontem Rīvōaltum, basicilam
Sanctī Marcī, et portās arsenālis,
-
sed tempus fūgit, itaque ūnum
invīsum erat palātium dūcāle.
-
Et, īnversiōne quam vērē
nūmquam expectāre potēbam,
-
ea mē rogāvit ut hanc eximiam pelliculam
nūptiālem Venetiae dēcicem.
-
Ea vērē mē rogāvit, inexcitāta, incoācta.
-
Sciō vōs nōn stupefactōs, sed ego ēdepol eram!
-
Hīc utique sumus: dōnum ūnae amōrī,
quō loquor dē alterā amōre.
-
Vocabula eius, nōn mea.
-
Itaque, ut palātium ducāle melius approbēmus,
-
architectūram agāmus!
-
Forō Europaeō historiā arteque maximī mōmentī
situm, hoc palātium erat cor reīpūblicae
-
quae plūs quam mille annōs restāvit et terrās
habēbat in Italiā septentriōnālī continentī
-
ac per insulās orientis Maris Nostrī.
-
Ab urbe contidā aetāte novā mediaevālī
usque ad captam ā Napoleōnī annō 1797,
-
Venetia historiā suī generis fuit
dē rēbus politicīs et artibus.
-
Plūrima dē illō iam dīxī multīs aliīs in locīs,
-
modō igitur sanctōrum mēmet contineō
ad argumentum praesentem.
-
Ēn Venetia in incipiō nōn vērē erat... Venetia.
-
Prima urbs in lacū erat Torcellum īnsula,
-
et posteriōrī dīmidiō saeculō septingentēsimō
rempūblicam regēbāt Metamaucum īnsula.
-
Postquam autem īnsula paene capta est
ā Byzantīnīs et Francīs ūnā oppugnāntibus
-
—fābula longa—
-
dux sīve doge rempūblicam locāvit
in īnsulīs Rīvō Altō sitīs,
-
ubi castellum aedificāvit quod
obsidiōnēs superāre valdē spērāvit.
-
Aestheticae certē nōn erant magnī mōmentī,
et prīmum castellum Byzantīnō castellō simile erat:
-
lapidea moenia alba et rosea, mūrī crēnātī,
fossa circumdāns, firmum quam firmissimē potest
-
—rē vērā “satis prō opere pūblicō,”
nam castellum nōn modo domum dogis,
-
sed etiam officīnas pūblicas, cūriās,
carcerēs, et armāmentāria continēbat.
-
Cūr enim rempūblicam defendendam cūrēs
sine gladiīs magnificīs?
-
Saeculīs praeteriīs et Venetiā rēspūblica
mercātōria Maris Nostrī prīmāria factā
-
dogēs locum suum renovāre cōnstituērunt
et “castello” in “palazzo” exstruere.
-
Itaque decāde 1170 Ziani doge palātium
renovāvit novīs tabulātīs superiōribus,
-
mūrīs columnātīs, duābus turrīs acūtīs,
et porticibus iūcundīs inter lacum et palātium
-
etiam inter palātium et basilicam
Sanctī Marcī nūper aedificātam.
-
Aedēs dogis locātae sunt in alā orientī
iūxtā canālem, cūriae et bibliothēca
-
in alā occidentī iūxtā forum,
et pleraeque officīnae pūblicae
-
in alā merīdiānā aquam spectantēs.
-
Eādem fōrmā fundāmentālī erat
—ecce alterum alterō similissimum—
-
sed hae renovātiōnēs significant
mūtātiōnem vocis magnam.
-
Prīmum aedificium erat castellum ad rempūblicam
ab omnibus orbis terrārum defendendam,
-
sed secundum erat dēclārātiō—immō cavilla!
-
Cum opulenta architectūra gothica ecclēsiīs sōlīs esset
-
atque castella rēgālia sēcūritātī nec decorī,
-
ecce ōrnātissimum palātium saeculārium
in margine maris situm totō mundō aspectābile,
-
firmum stāns quia hostēs
id nūllō modō afficere potēbant.
-
Apud historiam mediaevālem sīc agere paene aequat
sē immortālem glōriārī.
-
Saecula etiam postera ut testantur… vērē, aliquid erant.
-
hahahae
-
Itaque populus Venetiānus saecula postera
palātium nempe magnificentiōrem fēcērunt!
-
Saeculō millēsimō trecentēsimō inceptūrō
Maius Concilium quāsdam familiās nōbilēs
-
sēlēgit quōrum virīs officium gerere
et rēs iūcundās reīpūblicae agere licēbat.
-
Maggior Consiglio propter hoc
plūrimīs virīs complētum est brevī tempore,
-
itaque annō 1340 Gradenigo doge
alam merīdiānam amplificāvit
-
ut maiōrem cameram conciliārium contineat.
-
Hīc palātium fōrmam nōbis nōtam sumit:
-
duplicī ōrdine columnātō cum acūtīs arcibus gothicīs
-
et superiōrī dīmidiō faciē albā roseāque decorātō.
-
Saeculō post Foscari doge alam
occidentem amplificāvit eādem faciē,
-
itaque continuitam habet. Pulchrē!
-
Foscari quōque aedificāvit gothicissimam
Portam della Chartā quae forō dūcit in platēam,
-
altera etiam faciēs portae decāde 1480
operta est magnificō arcū triumphālī
-
—brevī tempore antequam tota ala oriēns annō 1483 flammīs cōnsūmitur!
-
Fātum nōn mox abitūrum.
-
Cubiculum dogis repente patefactum
celeriter alterā alā orientī opertum est
-
modō Renāscentiae novissimō: neoclassicismō.
-
Architectūra Venetiae gothica ūtitur
arcibus acūtīs, illīs quadrifoliīs,
-
et audāciter ūnō alterō colōre praeter album
(hīc roseō).
-
Sententia modī neoclassicī:
“Tantum marmor album, modō Rōmānōrum simile.”
-
Incertum num hī modī concordent.
-
Disputātiōnēs internae annō 1498 dēsinēbant
-
cum patefacerētur archiarchitectum
Antonio Rizzo pecūlātum esse, quī tum fūgit.
-
Aedificiō modo incohātō
Pietro Lombardo opificiō praefectus est.
-
Nōbiliter nōn est pecūlātus,
sed eius consilium novum
-
consiliō anteriōrī pretiōsius multō erat.
-
Itaque ratiōne aerāriī reīpūblicae…
commercium aequum.
-
Ala neoclassica inceptō saeculō millēsimō
sescentēsimō perfecta est ponte suspīriōrum famōsō,
-
dē quō captī postrēmō Venetiam
aspiciēbant dum trānsiēbant
-
ā conclāvibus palātiī carcereīs
ad carcerem īnsolitē ornātum.
-
Paulō post aliae duae-et-dīmidia faciēs
platēae partim renovātae sunt
-
modō facieī neoclassicae cum duplicī ōrdine
modestō sed ēlegantissimō columnātō.
-
Hic fortasse nōn spectābilis vidētur,
cerebrō autem galacticō est,
-
nam eōrum arcūs modō ōrdinum classicōrum,
cum columnae īnferiōrēs simplicēs essent
-
superiōrēsque ōrnātiōrēs, exstrūctī sunt.
-
Ita ōrdō īnferior arcibus curvātīs modō Rōmānō,
-
ōrdō tamen superior arcibus acūtīs
modō Venetiae gothicō.
-
Simplex est sed ingeniōsum:
-
modum classicum
“superiōrēs ōrnātiōrēs” ad arcūs vertere
-
simul etiam radicēs urbis gothicās
honōrāre acūtīs superiōribus.
-
Cum quidem Venetia modum neoclassicum
omnīnō sumēret, adhūc gothicum Venetiae erat.
-
Mihi placet sēnsū abstractō,
faciēs tamen pulcherrima est:
-
marmor pallidus umbrās arcuum prōdūcit,
atque ecce discrīmen acre inter album et atrum.
-
Fōrmae arte sunt sculptae, minūta subtīlia,
nec tota faciēs difficilior quam dēbet.
-
Hāc palātiī parte ante omnēs aliās fruōr!
-
Ēn, incertum est inter puerum scelerātum
Rizzo, virum ēlegantem Lombardo,
-
et columnātōrum amplificātōrem
Bartolomeo Manopola
-
cuius excōgitātiō esset,
-
sed, mūrīs paucās hōrās spectātīs
-
et pāginā Vicipaediae Italicae dē Manopola
quam egomet trādūxī perlectā,
-
volō dīcere Lombardo excōgitāvisse et Manopola perfēcisse.
-
Historiae nōn pertinet,
sed quaestiō mē valdē molestābat,
-
itaque vōbis dīcere necesse erat.
-
Mūtātiōnēs facieī ultimae factae sunt
postquam merīdiāna oriēnsque alae
-
cōnflagrātae sunt annō 1577
-
ac cum nōtissimus architectūra
Andrea Palladio neoclassicus suādēret
-
ut eae dēstruerentur atque reficerentur.
-
Ēn, mē hoc dīcere numquam abhinc audiētis:
-
Deō grātiās nēminem consilium
istius Palladio sūmpsisse!
-
Faciem eōdem modō restrūxērunt, cupīditātī
tandem ēlegentiae intrā palātium indulsērunt.
-
Palātium interius ob ignēs ad anxietātem
frequentēs operibus saeculōrum
-
millēsimī quīngentēsimī
et millēsimī sescentēsimī,
-
inrā quae aurātissimum barōcum
erat mode du jour.
-
Splendidum, splendidum, nimissimē difficile.
-
Conclāvia tam ōrnātissima celeriter cōnfundunt,
sed quōque opere proprius īnspēctō
-
artem cunctae Europae optimam inveniēs;
-
magna opera sunt celeberrimōrum
artificium historiae Venetiae.
-
Neque subtīlitātem petēbant:
-
cum pictūram 22x7 metra longam
pictōris Tintoretto nōmine “Paradiso”
-
posterō parietī conclāvis Maiōris Conciliī affīgās
-
rectē sub dēpictiōne Venetiae vēra dea fientis,
-
rēs clarissimē patet.
-
Haec etiam “Fance” partem polīticam habēbat,
nam legatōs aliēnōs stupefaciēbat
-
quī ad agenda cum Venetiā advēnerant.
-
Diaetae dogis mīrābillimus ostentus sunt
potestātis opumque, quī peregrīnātōrēs dūcit
-
in scalās aureās et per ātrium scūtōrum,
conclāve tabulārum, et quod maximē mihi placet:
-
conclāve pūniceum, quod colōre pūniceō nōn
est pictum, sed traditur sic vocārī quia
-
conciliātōrēs dogis illō locō
vestēs pūniceās gerēbant.
-
Hoc solum efficit ut hoc palātium
totī mundī optimum sit,
-
nam nūllum aliud palātium mihi nōtum
conclāve habet speciāliter
-
ad convīvia concordātārum
synthesium dormitōriārum.
-
Ahem,
-
“Magnus rēx Britānnōrum
auditōrium petit cum dogē,
-
prīmum autem dēsīderat potiōnem
socolātae et ingentissimum cervīcal,
-
ut magnus rēx arma adversus rēgem Gallōrum sūmat,
-
ut eius vultuī molestō alapam det
atque capillōs superbōs turbet.”
-
Ēventum saltem bis factum, ut opīnor.
-
Praeter diaetās dogis, palātum omne
officium pūblicum cogitābile continēbat:
-
Maius Concilium, senātum, concilium decemvirōrum,
concilium dogis, ātrium suffragiī,
-
cūriās, officīnās reī peregrīnae, officīnam classis
-
—tota machina cīvilis reīpūblicae erat!
-
Profectō “palātium dūcāle” vocātur
quia doge ibi habitābat,
-
sed rē vērā hoc erat palātium reīpūblicae,
-
alia īnversiō pulchra historiae Venetiae
quae oblocūtiō est sed omnīnō quadrat.
-
Equidem quōque amō quod in omnī parte
tam Venetiānum est.
-
Historia aedificiī historiae reīpūblicae
ipsae coniuncta est rē polīticā, artibus,
-
et—conspicuē omissa—rē mīlitāriā.
-
Praeterhāc, una ex ecclēsiīs historiae
mundī celeberrimīs, basilica Sanctī Marcī,
-
modo ibi stat!
-
Duās tantum eius mentiōnēs fēcī, et in dīmidiō
omnium imāginum est quās vōbis ostendī!
-
Vērē sit ala palātium septentriōnālis!
-
Itaque, omnia illa ad loquendum:
-
fēlicēs nūptiās carissimae uxōrī meae Cyan,
tē hūc dūcere aliquō diē expectāre nequeō.
-
Grātiās vōbīs agō prō spectandō!
-
Ecce ingeniōsum vafrumque consilium meum:
-
sī novās seriēs excōgitāre perrēxerō,
validās et iūstificābilēs ratiōnēs habēbō
-
ad Venetiam et Flōrentiam rursus dissertandās.
-
Ēn, pelliculam speciāliter dē duomō nōndum fēcī,
-
sed NUNC iānua patet.
-
Itaque cursum futūrum observēmus,
et vōs vidēbō in pelliculā proximā.