WEBVTT 00:00:00.000 --> 00:00:02.924 Cum haec pellicula vulgāta erit, ego sum vir nūptus! 00:00:02.924 --> 00:00:04.697 Nec laetior possum. 00:00:04.697 --> 00:00:10.029 Carissimae amantī meae Cyan mense Mārtiō annō 2020 spōnsō, spōnsiōnem īnsolitissimam habuimus 00:00:10.029 --> 00:00:13.789 intrā ūniversālem lūdum vestītūs modō Flōrentiae saeculō millēsimō trecentēsimō, 00:00:13.789 --> 00:00:15.202 sed NŪPTĪ SUMUS! 00:00:15.202 --> 00:00:19.583 Atque ut fēsta prōdūcam, hanc pelliculam dēdicāre volēbam meae UXŌRĪ! 00:00:19.583 --> 00:00:20.986 Ah! Delectābile. 00:00:20.986 --> 00:00:26.275 Itaque rem typicissimē meī fēcit: opus īnvestīgātiōnis fēminae dedī. 00:00:26.275 --> 00:00:27.810 Adōrābile mox fiet, prōmittō. 00:00:27.810 --> 00:00:32.813 Eī dīxī eam ūllum locum vel opus architectūrae totī mundī ēligere posse dē quō pelliculam facerem. 00:00:32.813 --> 00:00:35.793 Ēn Cyan peregrīnātiōnem internātiōnālem nōn neglēxit; 00:00:35.793 --> 00:00:39.693 vērē dictum, ea plūrēs nātiōnēs Europaeās vīsit quam ego. 00:00:39.693 --> 00:00:43.880 Itaque modo inter locōs quōs ipsa vīsit varietās est reverenda ex quā ēligere potuit. 00:00:43.880 --> 00:00:46.597 Ēlectiō tamen eius mihi erat omnīnō necōpīnāta. 00:00:46.597 --> 00:00:50.407 Ēn, in peregrīnātiōne familiae paucīs annīs anteā ad Londinum, Lūtētiam, et Rōmam 00:00:50.407 --> 00:00:52.859 vīsendum, paulisper Venetiae mōram fēcērunt. 00:00:52.859 --> 00:00:57.176 Vīdit igitur pontem Rīvōaltum, basicilam Sanctī Marcī, et portās arsenālis, 00:00:57.176 --> 00:01:00.986 sed tempus fūgit, itaque ūnum invīsum erat palātium dūcāle. 00:01:00.986 --> 00:01:03.508 Et, īnversiōne quam vērē nūmquam expectāre potēbam, 00:01:03.508 --> 00:01:07.348 ea mē rogāvit ut hanc eximiam pelliculam nūptiālem Venetiae dēcicem. 00:01:07.348 --> 00:01:11.721 Ea vērē mē rogāvit, inexcitāta, incoācta. 00:01:11.721 --> 00:01:14.654 Sciō vōs nōn stupefactōs, sed ego ēdepol eram! 00:01:14.654 --> 00:01:21.097 Hīc utique sumus: dōnum ūnae amōrī, quō loquor dē alterā amōre. 00:01:21.097 --> 00:01:23.455 Vocabula eius, nōn mea. 00:01:23.455 --> 00:01:25.765 Itaque, ut palātium ducāle melius approbēmus, 00:01:25.765 --> 00:01:26.935 architectūram agāmus! 00:01:26.935 --> 00:01:34.614 Forō Europaeō historiā arteque maximī mōmentī situm, hoc palātium erat cor reīpūblicae 00:01:34.614 --> 00:01:39.008 quae plūs quam mille annōs restāvit et terrās habēbat in Italiā septentriōnālī continentī 00:01:39.008 --> 00:01:41.266 ac per insulās orientis Maris Nostrī. 00:01:41.266 --> 00:01:45.733 Ab urbe contidā aetāte novā mediaevālī usque ad captam ā Napoleōnī annō 1797, 00:01:45.733 --> 00:01:50.163 Venetia historiā suī generis fuit dē rēbus politicīs et artibus. 00:01:50.163 --> 00:01:53.995 Plūrima dē illō iam dīxī multīs aliīs in locīs, 00:01:53.995 --> 00:01:58.499 modō igitur sanctōrum mēmet contineō ad argumentum praesentem. 00:01:58.499 --> 00:02:02.955 Ēn Venetia in incipiō nōn vērē erat... Venetia. 00:02:02.955 --> 00:02:05.757 Prima urbs in lacū erat Torcellum īnsula, 00:02:05.757 --> 00:02:09.956 et posteriōrī dīmidiō saeculō septingentēsimō rempūblicam regēbāt Metamaucum īnsula. 00:02:09.956 --> 00:02:14.564 Postquam autem īnsula paene capta est ā Byzantīnīs et Francīs ūnā oppugnāntibus 00:02:14.564 --> 00:02:15.465 —fābula longa— 00:02:15.465 --> 00:02:20.512 dux sīve doge rempūblicam locāvit in īnsulīs Rīvō Altō sitīs, 00:02:20.512 --> 00:02:24.098 ubi castellum aedificāvit quod obsidiōnēs superāre valdē spērāvit. 00:02:24.098 --> 00:02:30.558 Aestheticae certē nōn erant magnī mōmentī, et prīmum castellum Byzantīnō castellō simile erat: 00:02:30.558 --> 00:02:35.420 lapidea moenia alba et rosea, mūrī crēnātī, fossa circumdāns, firmum quam firmissimē potest 00:02:35.420 --> 00:02:39.828 —rē vērā “satis prō opere pūblicō,” nam castellum nōn modo domum dogis, 00:02:39.828 --> 00:02:43.798 sed etiam officīnas pūblicas, cūriās, carcerēs, et armāmentāria continēbat. 00:02:43.798 --> 00:02:47.658 Cūr enim rempūblicam defendendam cūrēs sine gladiīs magnificīs? 00:02:47.658 --> 00:02:52.000 Saeculīs praeteriīs et Venetiā rēspūblica mercātōria Maris Nostrī prīmāria factā 00:02:52.000 --> 00:02:57.390 dogēs locum suum renovāre cōnstituērunt et “castello” in “palazzo” exstruere. 00:02:57.390 --> 00:03:01.864 Itaque decāde 1170 Ziani doge palātium renovāvit novīs tabulātīs superiōribus, 00:03:01.864 --> 00:03:07.421 mūrīs columnātīs, duābus turrīs acūtīs, et porticibus iūcundīs inter lacum et palātium 00:03:07.421 --> 00:03:11.372 etiam inter palātium et basilicam Sanctī Marcī nūper aedificātam. 00:03:11.372 --> 00:03:15.630 Aedēs dogis locātae sunt in alā orientī iūxtā canālem, cūriae et bibliothēca 00:03:15.630 --> 00:03:19.027 in alā occidentī iūxtā forum, et pleraeque officīnae pūblicae 00:03:19.027 --> 00:03:20.853 in alā merīdiānā aquam spectantēs. 00:03:20.853 --> 00:03:25.324 Eādem fōrmā fundāmentālī erat —ecce alterum alterō similissimum— 00:03:25.324 --> 00:03:28.519 sed hae renovātiōnēs significant mūtātiōnem vocis magnam. 00:03:28.519 --> 00:03:32.754 Prīmum aedificium erat castellum ad rempūblicam ab omnibus orbis terrārum defendendam, 00:03:32.754 --> 00:03:36.272 sed secundum erat dēclārātiō—immō cavilla! 00:03:36.272 --> 00:03:39.390 Cum opulenta architectūra gothica ecclēsiīs sōlīs esset 00:03:39.390 --> 00:03:42.010 atque castella rēgālia sēcūritātī nec decorī, 00:03:42.010 --> 00:03:48.600 ecce ōrnātissimum palātium saeculārium in margine maris situm totō mundō aspectābile, 00:03:48.600 --> 00:03:52.510 firmum stāns quia hostēs id nūllō modō afficere potēbant. 00:03:52.510 --> 00:03:57.334 Apud historiam mediaevālem sīc agere paene aequat sē immortālem glōriārī. 00:03:57.334 --> 00:04:01.324 Saecula etiam postera ut testantur… vērē, aliquid erant. 00:04:01.324 --> 00:04:02.145 hahahae 00:04:02.145 --> 00:04:06.315 Itaque populus Venetiānus saecula postera palātium nempe magnificentiōrem fēcērunt! 00:04:06.315 --> 00:04:10.315 Saeculō millēsimō trecentēsimō inceptūrō Maius Concilium quāsdam familiās nōbilēs 00:04:10.315 --> 00:04:14.904 sēlēgit quōrum virīs officium gerere et rēs iūcundās reīpūblicae agere licēbat. 00:04:14.904 --> 00:04:19.794 Maggior Consiglio propter hoc plūrimīs virīs complētum est brevī tempore, 00:04:19.794 --> 00:04:22.744 itaque annō 1340 Gradenigo doge alam merīdiānam amplificāvit 00:04:22.744 --> 00:04:24.741 ut maiōrem cameram conciliārium contineat. 00:04:24.741 --> 00:04:27.770 Hīc palātium fōrmam nōbis nōtam sumit: 00:04:27.770 --> 00:04:30.252 duplicī ōrdine columnātō cum acūtīs arcibus gothicīs 00:04:30.252 --> 00:04:33.023 et superiōrī dīmidiō faciē albā roseāque decorātō. 00:04:33.023 --> 00:04:37.691 Saeculō post Foscari doge alam occidentem amplificāvit eādem faciē, 00:04:37.691 --> 00:04:40.861 itaque continuitam habet. Pulchrē! 00:04:40.861 --> 00:04:46.441 Foscari quōque aedificāvit gothicissimam Portam della Chartā quae forō dūcit in platēam, 00:04:46.441 --> 00:04:50.624 altera etiam faciēs portae decāde 1480 operta est magnificō arcū triumphālī 00:04:50.624 --> 00:04:55.846 —brevī tempore antequam tota ala oriēns annō 1483 flammīs cōnsūmitur! 00:04:55.846 --> 00:04:57.779 Fātum nōn mox abitūrum. 00:04:57.779 --> 00:05:02.526 Cubiculum dogis repente patefactum celeriter alterā alā orientī opertum est 00:05:02.526 --> 00:05:05.741 modō Renāscentiae novissimō: neoclassicismō. 00:05:05.741 --> 00:05:10.931 Architectūra Venetiae gothica ūtitur arcibus acūtīs, illīs quadrifoliīs, 00:05:10.931 --> 00:05:15.727 et audāciter ūnō alterō colōre praeter album (hīc roseō). 00:05:15.727 --> 00:05:20.545 Sententia modī neoclassicī: “Tantum marmor album, modō Rōmānōrum simile.” 00:05:20.545 --> 00:05:23.843 Incertum num hī modī concordent. 00:05:23.843 --> 00:05:27.125 Disputātiōnēs internae annō 1498 dēsinēbant 00:05:27.125 --> 00:05:33.925 cum patefacerētur archiarchitectum Antonio Rizzo pecūlātum esse, quī tum fūgit. 00:05:33.925 --> 00:05:38.351 Aedificiō modo incohātō Pietro Lombardo opificiō praefectus est. 00:05:38.351 --> 00:05:42.092 Nōbiliter nōn est pecūlātus, sed eius consilium novum 00:05:42.092 --> 00:05:45.041 consiliō anteriōrī pretiōsius multō erat. 00:05:45.041 --> 00:05:49.618 Itaque ratiōne aerāriī reīpūblicae… commercium aequum. 00:05:49.618 --> 00:05:55.148 Ala neoclassica inceptō saeculō millēsimō sescentēsimō perfecta est ponte suspīriōrum famōsō, 00:05:55.148 --> 00:05:59.148 dē quō captī postrēmō Venetiam aspiciēbant dum trānsiēbant 00:05:59.148 --> 00:06:02.748 ā conclāvibus palātiī carcereīs ad carcerem īnsolitē ornātum. 00:06:02.748 --> 00:06:06.970 Paulō post aliae duae-et-dīmidia faciēs platēae partim renovātae sunt 00:06:06.970 --> 00:06:12.382 modō facieī neoclassicae cum duplicī ōrdine modestō sed ēlegantissimō columnātō. 00:06:12.382 --> 00:06:16.382 Hic fortasse nōn spectābilis vidētur, cerebrō autem galacticō est, 00:06:16.382 --> 00:06:20.660 nam eōrum arcūs modō ōrdinum classicōrum, cum columnae īnferiōrēs simplicēs essent 00:06:20.660 --> 00:06:23.249 superiōrēsque ōrnātiōrēs, exstrūctī sunt. 00:06:23.249 --> 00:06:26.923 Ita ōrdō īnferior arcibus curvātīs modō Rōmānō, 00:06:26.923 --> 00:06:30.903 ōrdō tamen superior arcibus acūtīs modō Venetiae gothicō. 00:06:30.903 --> 00:06:33.185 Simplex est sed ingeniōsum: 00:06:33.185 --> 00:06:38.435 modum classicum “superiōrēs ōrnātiōrēs” ad arcūs vertere 00:06:38.435 --> 00:06:42.475 simul etiam radicēs urbis gothicās honōrāre acūtīs superiōribus. 00:06:42.475 --> 00:06:47.381 Cum quidem Venetia modum neoclassicum omnīnō sumēret, adhūc gothicum Venetiae erat. 00:06:47.381 --> 00:06:52.001 Mihi placet sēnsū abstractō, faciēs tamen pulcherrima est: 00:06:52.001 --> 00:06:57.440 marmor pallidus umbrās arcuum prōdūcit, atque ecce discrīmen acre inter album et atrum. 00:06:57.440 --> 00:07:02.749 Fōrmae arte sunt sculptae, minūta subtīlia, nec tota faciēs difficilior quam dēbet. 00:07:02.749 --> 00:07:06.131 Hāc palātiī parte ante omnēs aliās fruōr! 00:07:06.131 --> 00:07:09.615 Ēn, incertum est inter puerum scelerātum Rizzo, virum ēlegantem Lombardo, 00:07:09.615 --> 00:07:12.095 et columnātōrum amplificātōrem Bartolomeo Manopola 00:07:12.095 --> 00:07:15.484 cuius excōgitātiō esset, 00:07:15.484 --> 00:07:17.918 sed, mūrīs paucās hōrās spectātīs 00:07:17.918 --> 00:07:22.496 et pāginā Vicipaediae Italicae dē Manopola quam egomet trādūxī perlectā, 00:07:22.496 --> 00:07:27.559 volō dīcere Lombardo excōgitāvisse et Manopola perfēcisse. 00:07:27.559 --> 00:07:30.670 Historiae nōn pertinet, sed quaestiō mē valdē molestābat, 00:07:30.670 --> 00:07:32.248 itaque vōbis dīcere necesse erat. 00:07:32.248 --> 00:07:35.578 Mūtātiōnēs facieī ultimae factae sunt postquam merīdiāna oriēnsque alae 00:07:35.578 --> 00:07:36.861 cōnflagrātae sunt annō 1577 00:07:36.861 --> 00:07:40.077 ac cum nōtissimus architectūra Andrea Palladio neoclassicus suādēret 00:07:40.077 --> 00:07:42.678 ut eae dēstruerentur atque reficerentur. 00:07:42.678 --> 00:07:45.358 Ēn, mē hoc dīcere numquam abhinc audiētis: 00:07:45.358 --> 00:07:48.097 Deō grātiās nēminem consilium istius Palladio sūmpsisse! 00:07:48.097 --> 00:07:54.047 Faciem eōdem modō restrūxērunt, cupīditātī tandem ēlegentiae intrā palātium indulsērunt. 00:07:54.047 --> 00:07:57.385 Palātium interius ob ignēs ad anxietātem frequentēs operibus saeculōrum 00:07:57.385 --> 00:07:59.763 millēsimī quīngentēsimī et millēsimī sescentēsimī, 00:07:59.763 --> 00:08:02.203 inrā quae aurātissimum barōcum erat mode du jour. 00:08:02.203 --> 00:08:05.898 Splendidum, splendidum, nimissimē difficile. 00:08:05.898 --> 00:08:11.564 Conclāvia tam ōrnātissima celeriter cōnfundunt, sed quōque opere proprius īnspēctō 00:08:11.564 --> 00:08:16.205 artem cunctae Europae optimam inveniēs; 00:08:16.205 --> 00:08:19.567 magna opera sunt celeberrimōrum artificium historiae Venetiae. 00:08:19.567 --> 00:08:21.683 Neque subtīlitātem petēbant: 00:08:21.683 --> 00:08:25.275 cum pictūram 22x7 metra longam pictōris Tintoretto nōmine “Paradiso” 00:08:25.275 --> 00:08:27.656 posterō parietī conclāvis Maiōris Conciliī affīgās 00:08:27.656 --> 00:08:31.037 rectē sub dēpictiōne Venetiae vēra dea fientis, 00:08:31.037 --> 00:08:32.990 rēs clarissimē patet. 00:08:32.990 --> 00:08:36.812 Haec etiam “Fance” partem polīticam habēbat, nam legatōs aliēnōs stupefaciēbat 00:08:36.812 --> 00:08:38.578 quī ad agenda cum Venetiā advēnerant. 00:08:38.578 --> 00:08:42.624 Diaetae dogis mīrābillimus ostentus sunt potestātis opumque, quī peregrīnātōrēs dūcit 00:08:42.624 --> 00:08:47.499 in scalās aureās et per ātrium scūtōrum, conclāve tabulārum, et quod maximē mihi placet: 00:08:47.499 --> 00:08:51.499 conclāve pūniceum, quod colōre pūniceō nōn est pictum, sed traditur sic vocārī quia 00:08:51.499 --> 00:08:55.479 conciliātōrēs dogis illō locō vestēs pūniceās gerēbant. 00:08:55.479 --> 00:08:58.195 Hoc solum efficit ut hoc palātium totī mundī optimum sit, 00:08:58.195 --> 00:09:01.466 nam nūllum aliud palātium mihi nōtum conclāve habet speciāliter 00:09:01.466 --> 00:09:04.066 ad convīvia concordātārum synthesium dormitōriārum. 00:09:04.066 --> 00:09:04.863 Ahem, 00:09:04.863 --> 00:09:08.052 “Magnus rēx Britānnōrum auditōrium petit cum dogē, 00:09:08.052 --> 00:09:11.392 prīmum autem dēsīderat potiōnem socolātae et ingentissimum cervīcal, 00:09:11.392 --> 00:09:14.041 ut magnus rēx arma adversus rēgem Gallōrum sūmat, 00:09:14.041 --> 00:09:17.421 ut eius vultuī molestō alapam det atque capillōs superbōs turbet.” 00:09:17.811 --> 00:09:20.849 Ēventum saltem bis factum, ut opīnor. 00:09:20.849 --> 00:09:25.379 Praeter diaetās dogis, palātum omne officium pūblicum cogitābile continēbat: 00:09:25.379 --> 00:09:29.699 Maius Concilium, senātum, concilium decemvirōrum, concilium dogis, ātrium suffragiī, 00:09:29.699 --> 00:09:32.621 cūriās, officīnās reī peregrīnae, officīnam classis 00:09:32.621 --> 00:09:35.711 —tota machina cīvilis reīpūblicae erat! 00:09:35.711 --> 00:09:38.606 Profectō “palātium dūcāle” vocātur quia doge ibi habitābat, 00:09:38.606 --> 00:09:41.827 sed rē vērā hoc erat palātium reīpūblicae, 00:09:41.827 --> 00:09:47.049 alia īnversiō pulchra historiae Venetiae quae oblocūtiō est sed omnīnō quadrat. 00:09:47.049 --> 00:09:52.412 Equidem quōque amō quod in omnī parte tam Venetiānum est. 00:09:52.412 --> 00:09:57.911 Historia aedificiī historiae reīpūblicae ipsae coniuncta est rē polīticā, artibus, 00:09:57.911 --> 00:10:00.883 et—conspicuē omissa—rē mīlitāriā. 00:10:00.883 --> 00:10:05.073 Praeterhāc, una ex ecclēsiīs historiae mundī celeberrimīs, basilica Sanctī Marcī, 00:10:05.073 --> 00:10:06.491 modo ibi stat! 00:10:06.491 --> 00:10:11.460 Duās tantum eius mentiōnēs fēcī, et in dīmidiō omnium imāginum est quās vōbis ostendī! 00:10:11.460 --> 00:10:13.764 Vērē sit ala palātium septentriōnālis! 00:10:13.764 --> 00:10:16.284 Itaque, omnia illa ad loquendum: 00:10:16.284 --> 00:10:20.927 fēlicēs nūptiās carissimae uxōrī meae Cyan, tē hūc dūcere aliquō diē expectāre nequeō. 00:10:21.216 --> 00:10:22.838 Grātiās vōbīs agō prō spectandō! 00:10:22.838 --> 00:10:25.812 Ecce ingeniōsum vafrumque consilium meum: 00:10:25.812 --> 00:10:30.634 sī novās seriēs excōgitāre perrēxerō, validās et iūstificābilēs ratiōnēs habēbō 00:10:30.634 --> 00:10:33.133 ad Venetiam et Flōrentiam rursus dissertandās. 00:10:33.133 --> 00:10:37.813 Ēn, pelliculam speciāliter dē duomō nōndum fēcī, 00:10:37.813 --> 00:10:40.006 sed NUNC iānua patet. 00:10:40.000 --> 00:10:43.801 Itaque cursum futūrum observēmus, et vōs vidēbō in pelliculā proximā.