Cum haec pellicula vulgāta erit, ego sum vir nūptus! Nec laetior possum. Carissimae amantī meae Cyan mense Mārtiō annō 2020 spōnsō, spōnsiōnem īnsolitissimam habuimus intrā ūniversālem lūdum vestītūs modō Flōrentiae saeculō millēsimō trecentēsimō, sed NŪPTĪ SUMUS! Atque ut fēsta prōdūcam, hanc pelliculam dēdicāre volēbam meae UXŌRĪ! Ah! Delectābile. Itaque rem typicissimē meī fēcit: opus īnvestīgātiōnis fēminae dedī. Adōrābile mox fiet, prōmittō. Eī dīxī eam ūllum locum vel opus architectūrae totī mundī ēligere posse dē quō pelliculam facerem. Ēn Cyan peregrīnātiōnem internātiōnālem nōn neglēxit; vērē dictum, ea plūrēs nātiōnēs Europaeās vīsit quam ego. Itaque modo inter locōs quōs ipsa vīsit varietās est reverenda ex quā ēligere potuit. Ēlectiō tamen eius mihi erat omnīnō necōpīnāta. Ēn, in peregrīnātiōne familiae paucīs annīs anteā ad Londinum, Lūtētiam, et Rōmam vīsendum, paulisper Venetiae mōram fēcērunt. Vīdit igitur pontem Rīvōaltum, basicilam Sanctī Marcī, et portās arsenālis, sed tempus fūgit, itaque ūnum invīsum erat palātium dūcāle. Et, īnversiōne quam vērē nūmquam expectāre potēbam, ea mē rogāvit ut hanc eximiam pelliculam nūptiālem Venetiae dēcicem. Ea vērē mē rogāvit, inexcitāta, incoācta. Sciō vōs nōn stupefactōs, sed ego ēdepol eram! Hīc utique sumus: dōnum ūnae amōrī, quō loquor dē alterā amōre. Vocabula eius, nōn mea. Itaque, ut palātium ducāle melius approbēmus, architectūram agāmus! Forō Europaeō historiā arteque maximī mōmentī situm, hoc palātium erat cor reīpūblicae quae plūs quam mille annōs restāvit et terrās habēbat in Italiā septentriōnālī continentī ac per insulās orientis Maris Nostrī. Ab urbe contidā aetāte novā mediaevālī usque ad captam ā Napoleōnī annō 1797, Venetia historiā suī generis fuit dē rēbus politicīs et artibus. Plūrima dē illō iam dīxī multīs aliīs in locīs, modō igitur sanctōrum mēmet contineō ad argumentum praesentem. Ēn Venetia in incipiō nōn vērē erat... Venetia. Prima urbs in lacū erat Torcellum īnsula, et posteriōrī dīmidiō saeculō septingentēsimō rempūblicam regēbāt Metamaucum īnsula. Postquam autem īnsula paene capta est ā Byzantīnīs et Francīs ūnā oppugnāntibus —fābula longa— dux sīve doge rempūblicam locāvit in īnsulīs Rīvō Altō sitīs, ubi castellum aedificāvit quod obsidiōnēs superāre valdē spērāvit. Aestheticae certē nōn erant magnī mōmentī, et prīmum castellum Byzantīnō castellō simile erat: lapidea moenia alba et rosea, mūrī crēnātī, fossa circumdāns, firmum quam firmissimē potest —rē vērā “satis prō opere pūblicō,” nam castellum nōn modo domum dogis, sed etiam officīnas pūblicas, cūriās, carcerēs, et armāmentāria continēbat. Cūr enim rempūblicam defendendam cūrēs sine gladiīs magnificīs? Saeculīs praeteriīs et Venetiā rēspūblica mercātōria Maris Nostrī prīmāria factā dogēs locum suum renovāre cōnstituērunt et “castello” in “palazzo” exstruere. Itaque decāde 1170 Ziani doge palātium renovāvit novīs tabulātīs superiōribus, mūrīs columnātīs, duābus turrīs acūtīs, et porticibus iūcundīs inter lacum et palātium etiam inter palātium et basilicam Sanctī Marcī nūper aedificātam. Aedēs dogis locātae sunt in alā orientī iūxtā canālem, cūriae et bibliothēca in alā occidentī iūxtā forum, et pleraeque officīnae pūblicae in alā merīdiānā aquam spectantēs. Eādem fōrmā fundāmentālī erat —ecce alterum alterō similissimum— sed hae renovātiōnēs significant mūtātiōnem vocis magnam. Prīmum aedificium erat castellum ad rempūblicam ab omnibus orbis terrārum defendendam, sed secundum erat dēclārātiō—immō cavilla! Cum opulenta architectūra gothica ecclēsiīs sōlīs esset atque castella rēgālia sēcūritātī nec decorī, ecce ōrnātissimum palātium saeculārium in margine maris situm totō mundō aspectābile, firmum stāns quia hostēs id nūllō modō afficere potēbant. Apud historiam mediaevālem sīc agere paene aequat sē immortālem glōriārī. Saecula etiam postera ut testantur… vērē, aliquid erant. hahahae Itaque populus Venetiānus saecula postera palātium nempe magnificentiōrem fēcērunt! Saeculō millēsimō trecentēsimō inceptūrō Maius Concilium quāsdam familiās nōbilēs sēlēgit quōrum virīs officium gerere et rēs iūcundās reīpūblicae agere licēbat. Maggior Consiglio propter hoc plūrimīs virīs complētum est brevī tempore, itaque annō 1340 Gradenigo doge alam merīdiānam amplificāvit ut maiōrem cameram conciliārium contineat. Hīc palātium fōrmam nōbis nōtam sumit: duplicī ōrdine columnātō cum acūtīs arcibus gothicīs et superiōrī dīmidiō faciē albā roseāque decorātō. Saeculō post Foscari doge alam occidentem amplificāvit eādem faciē, itaque continuitam habet. Pulchrē! Foscari quōque aedificāvit gothicissimam Portam della Chartā quae forō dūcit in platēam, altera etiam faciēs portae decāde 1480 operta est magnificō arcū triumphālī —brevī tempore antequam tota ala oriēns annō 1483 flammīs cōnsūmitur! Fātum nōn mox abitūrum. Cubiculum dogis repente patefactum celeriter alterā alā orientī opertum est modō Renāscentiae novissimō: neoclassicismō. Architectūra Venetiae gothica ūtitur arcibus acūtīs, illīs quadrifoliīs, et audāciter ūnō alterō colōre praeter album (hīc roseō). Sententia modī neoclassicī: “Tantum marmor album, modō Rōmānōrum simile.” Incertum num hī modī concordent. Disputātiōnēs internae annō 1498 dēsinēbant cum patefacerētur archiarchitectum Antonio Rizzo pecūlātum esse, quī tum fūgit. Aedificiō modo incohātō Pietro Lombardo opificiō praefectus est. Nōbiliter nōn est pecūlātus, sed eius consilium novum consiliō anteriōrī pretiōsius multō erat. Itaque ratiōne aerāriī reīpūblicae… commercium aequum. Ala neoclassica inceptō saeculō millēsimō sescentēsimō perfecta est ponte suspīriōrum famōsō, dē quō captī postrēmō Venetiam aspiciēbant dum trānsiēbant ā conclāvibus palātiī carcereīs ad carcerem īnsolitē ornātum. Paulō post aliae duae-et-dīmidia faciēs platēae partim renovātae sunt modō facieī neoclassicae cum duplicī ōrdine modestō sed ēlegantissimō columnātō. Hic fortasse nōn spectābilis vidētur, cerebrō autem galacticō est, nam eōrum arcūs modō ōrdinum classicōrum, cum columnae īnferiōrēs simplicēs essent superiōrēsque ōrnātiōrēs, exstrūctī sunt. Ita ōrdō īnferior arcibus curvātīs modō Rōmānō, ōrdō tamen superior arcibus acūtīs modō Venetiae gothicō. Simplex est sed ingeniōsum: modum classicum “superiōrēs ōrnātiōrēs” ad arcūs vertere simul etiam radicēs urbis gothicās honōrāre acūtīs superiōribus. Cum quidem Venetia modum neoclassicum omnīnō sumēret, adhūc gothicum Venetiae erat. Mihi placet sēnsū abstractō, faciēs tamen pulcherrima est: marmor pallidus umbrās arcuum prōdūcit, atque ecce discrīmen acre inter album et atrum. Fōrmae arte sunt sculptae, minūta subtīlia, nec tota faciēs difficilior quam dēbet. Hāc palātiī parte ante omnēs aliās fruōr! Ēn, incertum est inter puerum scelerātum Rizzo, virum ēlegantem Lombardo, et columnātōrum amplificātōrem Bartolomeo Manopola cuius excōgitātiō esset, sed, mūrīs paucās hōrās spectātīs et pāginā Vicipaediae Italicae dē Manopola quam egomet trādūxī perlectā, volō dīcere Lombardo excōgitāvisse et Manopola perfēcisse. Historiae nōn pertinet, sed quaestiō mē valdē molestābat, itaque vōbis dīcere necesse erat. Mūtātiōnēs facieī ultimae factae sunt postquam merīdiāna oriēnsque alae cōnflagrātae sunt annō 1577 ac cum nōtissimus architectūra Andrea Palladio neoclassicus suādēret ut eae dēstruerentur atque reficerentur. Ēn, mē hoc dīcere numquam abhinc audiētis: Deō grātiās nēminem consilium istius Palladio sūmpsisse! Faciem eōdem modō restrūxērunt, cupīditātī tandem ēlegentiae intrā palātium indulsērunt. Palātium interius ob ignēs ad anxietātem frequentēs operibus saeculōrum millēsimī quīngentēsimī et millēsimī sescentēsimī, inrā quae aurātissimum barōcum erat mode du jour. Splendidum, splendidum, nimissimē difficile. Conclāvia tam ōrnātissima celeriter cōnfundunt, sed quōque opere proprius īnspēctō artem cunctae Europae optimam inveniēs; magna opera sunt celeberrimōrum artificium historiae Venetiae. Neque subtīlitātem petēbant: cum pictūram 22x7 metra longam pictōris Tintoretto nōmine “Paradiso” posterō parietī conclāvis Maiōris Conciliī affīgās rectē sub dēpictiōne Venetiae vēra dea fientis, rēs clarissimē patet. Haec etiam “Fance” partem polīticam habēbat, nam legatōs aliēnōs stupefaciēbat quī ad agenda cum Venetiā advēnerant. Diaetae dogis mīrābillimus ostentus sunt potestātis opumque, quī peregrīnātōrēs dūcit in scalās aureās et per ātrium scūtōrum, conclāve tabulārum, et quod maximē mihi placet: conclāve pūniceum, quod colōre pūniceō nōn est pictum, sed traditur sic vocārī quia conciliātōrēs dogis illō locō vestēs pūniceās gerēbant. Hoc solum efficit ut hoc palātium totī mundī optimum sit, nam nūllum aliud palātium mihi nōtum conclāve habet speciāliter ad convīvia concordātārum synthesium dormitōriārum. Ahem, “Magnus rēx Britānnōrum auditōrium petit cum dogē, prīmum autem dēsīderat potiōnem socolātae et ingentissimum cervīcal, ut magnus rēx arma adversus rēgem Gallōrum sūmat, ut eius vultuī molestō alapam det atque capillōs superbōs turbet.” Ēventum saltem bis factum, ut opīnor. Praeter diaetās dogis, palātum omne officium pūblicum cogitābile continēbat: Maius Concilium, senātum, concilium decemvirōrum, concilium dogis, ātrium suffragiī, cūriās, officīnās reī peregrīnae, officīnam classis —tota machina cīvilis reīpūblicae erat! Profectō “palātium dūcāle” vocātur quia doge ibi habitābat, sed rē vērā hoc erat palātium reīpūblicae, alia īnversiō pulchra historiae Venetiae quae oblocūtiō est sed omnīnō quadrat. Equidem quōque amō quod in omnī parte tam Venetiānum est. Historia aedificiī historiae reīpūblicae ipsae coniuncta est rē polīticā, artibus, et—conspicuē omissa—rē mīlitāriā. Praeterhāc, una ex ecclēsiīs historiae mundī celeberrimīs, basilica Sanctī Marcī, modo ibi stat! Duās tantum eius mentiōnēs fēcī, et in dīmidiō omnium imāginum est quās vōbis ostendī! Vērē sit ala palātium septentriōnālis! Itaque, omnia illa ad loquendum: fēlicēs nūptiās carissimae uxōrī meae Cyan, tē hūc dūcere aliquō diē expectāre nequeō. Grātiās vōbīs agō prō spectandō! Ecce ingeniōsum vafrumque consilium meum: sī novās seriēs excōgitāre perrēxerō, validās et iūstificābilēs ratiōnēs habēbō ad Venetiam et Flōrentiam rursus dissertandās. Ēn, pelliculam speciāliter dē duomō nōndum fēcī, sed NUNC iānua patet. Itaque cursum futūrum observēmus, et vōs vidēbō in pelliculā proximā.