O Fortuna velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis Nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et deffectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite! Fortune plango vulnera stillantibus ocellis quod sua michi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio calvata. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio calvata. In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flora coronatus; Quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus. Quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus. Fortune rota volvitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus Rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam. Rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam. Veris leta facies mundo propinatur, hiemalis acies victa iam fugatur, in vestitu vario Flora principatur, nemorum dulcisono que cantu celebratur. Ah! Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hoc vario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans in odore. Certatim pro bravio curramus in amore. Ah! Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident vario prata iam serena, salit cetus avium silve per amena, chorus promit virginum iam gaudia millena. Ah! Omnia sol temperat purus et subtilis, novo mundo reserat facies Aprilis, ad amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis. Rerum tanta novitas in solemni vere et veris auctoritas jubet nos gaudere; vias prebet solitas, et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere. Ama me fideliter, fidem meam noto: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiter absens in remota, quisquis amat taliter, volvitur in rota. Ecce gratum Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia, Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia, purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia. Iam am cedant tristia! Iam am cedant tristia! Estas redit, nunc recedit Hyemis sevitia. Ah! Iam liquescit Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera, Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera, bruma fugit, et iam sugit Ver estatis ubera; illi mens est misera, qui nec vivit, | nec lascivit illi mens est misera, qui nec vivit, | nec lascivit qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera Ah! Gloriantur Gloriantur te letantur in melle dulcedinis, Gloriantur te letantur in melle dulcedinis, qui conantur, ut utantur premio Cupidinis: simus jussu Cypridis gloriantes | et letantes pares esse Paridis. simus jussu Cypridis gloriantes | et letantes pares esse Paridis. simus jussu Cypridis gloriantes et letantes pares esse Paridis. Floret silva nobilis Floret silva nobilis et floribus,. et floribus, et floribus, Et ... et foliis et foliis, et foliis, et foliis Ubi est antiquus Ubi est antiquus meus amicus? Ubi est antiquus Ubi est antiquus meus amicus? Ah! Hinc equitavit, Hinc equitavit, O wi... O wi... eia, quis me amabit? Ah! Floret silva undique, Floret silva undique, nach mime gesellen ist mir| nach mime gesellen ist mir nach mime gesellen ist mir ist mir ist mir we. Gruonet der walt allenthalben wa ist min geselle alse lange? Ah! Der ist geriten hinnen, hinnen o wi, o wi, wer sol mich minnen? Ah! Chramer, gip die varwe mir, die min wengel roete, damit ich die jungen man an ir dank der minnenliebe noete. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Minnet, tugentliche man, minnecliche frouwen! minne tuot iu hoch gemuot unde lat iuch in hohlen eren schouwen. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Wol dir, werit, das du bist also freuden riche! ich wil dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Seht mich an jungen man! lat mich iu gevallen! Swaz hie gat umbe | Swaz hie gat umbe daz sint alles megede, | daz sint alles megede, die wellent an man | die wellent an man allen disen, allen disen, allen disen allen disen sumer gan! Ah! Sla! Chume, chum geselle min, ih enbite harte din, ih enbite harte din, chume, chum geselle min. Suzer rosenvarwer munt, chum unde mache mich gesunt, chum unde mache mich gesunt, suzer rosenvarwer munt. Swaz hie gat umbe | Swaz hie gat umbe daz sint alles megede, | daz sint alles megede, die wellent an man | die wellent an man allen disen, allen disen, allen disen allen disen sumer gan! Ah! Sla! Were div werlt alle min von dem mere unze an den Rin des volt ih mih darben, des volt ih mih darben, daz diu chünegin von Engellant von Engellant lege ... an minen armen. Hei! Estatus interius ira vehementi in amaritudine | loquor mee menti: factus de materia, cinis elementi similis sum folio, de quo ludunt venti. Cum sit enim proprium viro sapienti | supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eudem tramite nunquam permanenti. Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis; non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mihi similes et adiungor pravis. Mihi cordis gravitas res videtur gravis; iocis est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis, que nunquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis inplicor et vitiis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis. Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cignus. ego fueram Miser, miser! modo niger et ustus fortiter! Girat, regirat garcifer; me rogus urit fortiter; propinat me nunc dapifer. Miser, miser! modo niger et ustus fortiter! Nunc in scutella iaceo, et volitare nequeo dentes frendentes video: Miser, miser! modo niger et ustus fortiter! Ego Ego Ego sum abbas, sum abbas Ego sum abbas Cucaniensis et consilium meum est cum bibulis, et in secta Decii voluntas mea est, et qui mane me quesierit in taberna, post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus veste et sic denudatus veste clamabit: Wafna! Wafna! Wafna! Wafna! quid fecisti sors turpissima? Wafna! Wafna! Wafna! Nostre vite gaudia abstulisti omnia! Wafna! Wafna! Wafna! Haha! In taberna quando sumus | non curamus quit sit humus, sed ad ludum properamus, | cui semper insudamus. Quid agatur in taberna, | ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur. hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur. Quidam ludunt, quidam bibunt, | quidam indiscrete vivunt. Sed in ludo qui morantur, | ex his quidam denudantur quidam ibi vestiuntur, | quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem | sed pro Baccho mittunt sortem. Ibi nullus timet mortem | sed pro Baccho mittunt sortem. Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, | post hec bibunt pro captivis, quater pro Christianis cunctis, | quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis. Octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, | undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, | tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege. Bibit hera, bibit herus | bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, | bibit servus, cum ancilla, bibit velox, bibit piger, | bibit albus, bibit niger, bibit constants, bibit vagus, | bibit rudis, bibit magus. Bibit pauper et egrotus, | bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, | bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, | bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille | bibunt centum, bibunt mille. Parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamvis bibant mente leta, sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur. Io, io, io...! Io! Amor volat undique, captus est libidine. Iuvenes, iuvencule coniunguntur merito. Siqua sine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infima sub intimo cordis in custodia: fit res amarissima. Dies, nox et omnia michi sunt contraria; virginum colloquia me fay planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer. O sodales, ludite, vos qui scitis dicite michi mesto parcite, grand ey dolur attamen consulite per voster honur. Tua pulchra facies me fey planszer milies, pectus habet glacies. A remender statim vivus fierem per un baser. Stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia! Eia! Eia! Eia! Stetit puella tamquam rosula; facie splenduit, os eius fioruit. Eia! Eia! Eia! Eia! Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Ah! Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet. Chumet niet, chumet niet, chumet niet… Tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris | lucem donat tenebris. Ah! Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet. Chumet niet, chumet niet, chumet niet… Vellet deus, vellent dii quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula. Ah! Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Manda liet, Manda liet, | min geselle chumet niet. Min geselle chumet niet.| Min geselle chumet niet. Chumet niet, chumet niet, chumet niet… Si puer cum puellula | moraretur in cellula, felix coniunctio. Si puer cum puellula | moraretur in cellula, felix coniunctio. Amore suscrescente pariter e medio Amore suscrescente pariter e medio avulso procul tedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labii. Si puer cum puellula | moraretur in cellula, felix coniunctio. Veni, veni, venias. Veni, veni, venias, Ne me facias, ne me facias, ne me mori facias Ne me mori facias hyrca, hyrca, hyrca, hyrca, | nazaza, trillirivos... Pulchra tibi facies, nazaza| oculorum acies, nazaza! capillorum series, nazaza! | O quam clara species, nazaza! Rosa rubicundior, nazaza! | Lilio candidior, nazaza! Omnibus formosior, nazaza ! | Semper, semper in te glorior! Nazaza! Nazaza! Nazaza! In trutina mentis dubia fluctuant contraria lascivus amor et pudicitia. Sed eligo quod video, collum iugo prebeo: ad iugum tamen suave suave transeo. Tempus est iocundum, o virgines, modo congaudete vos iuvenes! vos iuvenes! Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. Mea me confortat Promissio, mea me deportat Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. Tempore brumali vir patiens animo vernali lasciviens. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. Mea mecum ludit virginitas, mea me detrudit simplicitas. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. cum gaudio, Veni, domicella, veni, veni, pulchra iam pereo. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. Dulcissime, Ah! totam tibi subdo me! Ave formosissima, gemma pretiosa, ave decus virginum, virgo gloriosa, ave mundi luminar ave mundi rosa, Blanziflor et Helena Blanziflor et Helena Vênus, Vênus! Venus generosa! O Fortuna, velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!