Olim Iuppiter, deorum et hominum rex et Mercurius, filius eius ad terram descenderunt ut illic mores homines viderent. Iuppiter huc in forma humana venit et cum eo Mercurius Caducifer, omissis alis. In vallibus Phrygiis ambulaverunt ubi olim terra hospitalis erat sed nunc sunt aquae frequentatae a mergis et fulicis palustribus. Accesserunt ad mille domos rogantes hospitium et requiem. At nemo illorum bono animo erat. etsi omnes magnas divitias habebant, quia dii velut pauperes vestiti erant. Serae clauserunt mille domos. Nemo eos benigne accepit Iuppiter et Mercurius, talia passi, iam vix credebant ullos esse homines bonos in orbe terrarum. Tamen una domus accepit illos, parva quidem tecta stipulis et harundine palustri. Sed pia Baucis anus atque Philemon illic convenerunt in annis iuvenilibus et in illa casa consenuerunt. Anus succincta et tremens in culina cenam paravit. Parva mora est et foci dederunt epulas calidas. Tum apponitur baca bicolor et corna autumnalia et intiba et radix et caseus et ova. Praeterea laeta facies addita est et voluntas neque segnis neque parca. Interea cum vident cratera vacuum repleri sponte sua atque cum vident vinum per se augeri stupentes novitate hospites deos esse cognoverunt. Et Baucis et pavidus Philemon concipiunt preces manibus in caelum sublatis. Et veniam implorant epulis atque omnibus rebus non paratis. Unicus anser erat, quem Philemon et Baucis volebant occidere in gratiam divinorum hospitum. Ille velox tandem visus est confugisse ad Deos ipsos. Illi prohibuerunt anserem necari et dixerunt: Relinquite tantum domum vestram atque sequimini nostra vestigia et venite una in cacumen montis. Uterque obsequitur et baculis sumptis conatur ascendere excelsum montem. “Dii sumus” dixerunt dei, et vicinia impia dabit poenas quas meruit. Converterunt oculos et vident suam domum solam manere sed alia omnia mersa esse lacu. Tum Iupiter verba eiusmodi placide dixit: Dicite, iuste senex, et femina digna iusto marito, quid optetis. Philemon Diis patefacit commune desiderium: Petimus esse sacerdotes et colere vestra templa. Et petimus ut, quoniam aetatem transegimus concordes, eadem hora utrumque auferat. Et sic eventus sequitur desideria… FINIS