1 00:00:21,751 --> 00:00:25,104 Olim Iuppiter, deorum et hominum rex 2 00:00:25,118 --> 00:00:28,217 et Mercurius, filius eius 3 00:00:28,217 --> 00:00:31,537 ad terram descenderunt 4 00:00:31,545 --> 00:00:34,488 ut illic mores homines viderent. 5 00:00:40,383 --> 00:00:42,834 Iuppiter huc in forma humana venit 6 00:00:42,834 --> 00:00:45,847 et cum eo Mercurius Caducifer, omissis alis. 7 00:00:46,530 --> 00:00:49,335 In vallibus Phrygiis ambulaverunt 8 00:00:49,335 --> 00:00:51,998 ubi olim terra hospitalis erat 9 00:00:51,998 --> 00:00:55,158 sed nunc sunt aquae frequentatae 10 00:00:55,158 --> 00:00:58,890 a mergis et fulicis palustribus. 11 00:01:05,840 --> 00:01:08,583 Accesserunt ad mille domos 12 00:01:08,583 --> 00:01:11,449 rogantes hospitium et requiem. 13 00:01:20,653 --> 00:01:23,503 At nemo illorum bono animo erat. 14 00:01:23,503 --> 00:01:26,825 etsi omnes magnas divitias habebant, 15 00:01:26,842 --> 00:01:29,962 quia dii velut pauperes vestiti erant. 16 00:01:32,411 --> 00:01:35,337 Serae clauserunt mille domos. 17 00:01:35,711 --> 00:01:38,601 Nemo eos benigne accepit 18 00:01:38,929 --> 00:01:41,140 Iuppiter et Mercurius, talia passi, 19 00:01:41,140 --> 00:01:43,095 iam vix credebant 20 00:01:43,095 --> 00:01:46,557 ullos esse homines bonos in orbe terrarum. 21 00:01:47,623 --> 00:01:49,235 Tamen una domus accepit illos, 22 00:01:49,235 --> 00:01:50,907 parva quidem 23 00:01:50,907 --> 00:01:53,920 tecta stipulis et harundine palustri. 24 00:01:54,467 --> 00:01:57,628 Sed pia Baucis anus atque Philemon 25 00:01:57,628 --> 00:02:01,311 illic convenerunt in annis iuvenilibus 26 00:02:01,311 --> 00:02:04,774 et in illa casa consenuerunt. 27 00:02:08,431 --> 00:02:11,111 Anus succincta et tremens 28 00:02:11,492 --> 00:02:14,452 in culina cenam paravit. 29 00:02:16,142 --> 00:02:18,972 Parva mora est 30 00:02:19,160 --> 00:02:22,160 et foci dederunt epulas calidas. 31 00:02:24,294 --> 00:02:27,104 Tum apponitur baca bicolor 32 00:02:27,104 --> 00:02:29,909 et corna autumnalia et intiba 33 00:02:29,909 --> 00:02:32,689 et radix et caseus et ova. 34 00:02:43,318 --> 00:02:46,478 Praeterea laeta facies addita est 35 00:02:46,478 --> 00:02:49,868 et voluntas neque segnis neque parca. 36 00:02:57,113 --> 00:03:00,201 Interea cum vident cratera vacuum 37 00:03:00,201 --> 00:03:03,023 repleri sponte sua 38 00:03:03,023 --> 00:03:05,833 atque cum vident vinum per se augeri 39 00:03:06,904 --> 00:03:09,444 stupentes novitate 40 00:03:09,458 --> 00:03:12,638 hospites deos esse cognoverunt. 41 00:03:14,346 --> 00:03:17,414 Et Baucis et pavidus Philemon 42 00:03:21,804 --> 00:03:24,364 concipiunt preces 43 00:03:24,374 --> 00:03:26,824 manibus in caelum sublatis. 44 00:03:26,831 --> 00:03:29,476 Et veniam implorant epulis 45 00:03:29,476 --> 00:03:32,424 atque omnibus rebus non paratis. 46 00:03:36,534 --> 00:03:39,314 Unicus anser erat, 47 00:03:39,314 --> 00:03:42,438 quem Philemon et Baucis volebant occidere 48 00:03:42,438 --> 00:03:45,348 in gratiam divinorum hospitum. 49 00:03:49,037 --> 00:03:52,457 Ille velox tandem visus est 50 00:03:52,480 --> 00:03:55,520 confugisse ad Deos ipsos. 51 00:03:55,520 --> 00:03:58,459 Illi prohibuerunt anserem necari 52 00:03:58,459 --> 00:04:01,310 et dixerunt: 53 00:04:01,310 --> 00:04:05,030 Relinquite tantum domum vestram 54 00:04:05,030 --> 00:04:08,520 atque sequimini nostra vestigia 55 00:04:08,546 --> 00:04:11,548 et venite una in cacumen montis. 56 00:04:11,618 --> 00:04:15,068 Uterque obsequitur et baculis sumptis 57 00:04:15,078 --> 00:04:19,418 conatur ascendere excelsum montem. 58 00:04:22,147 --> 00:04:26,058 “Dii sumus” dixerunt dei, 59 00:04:26,058 --> 00:04:30,288 et vicinia impia dabit poenas 60 00:04:30,288 --> 00:04:33,268 quas meruit. 61 00:04:41,755 --> 00:04:45,188 Converterunt oculos et vident 62 00:04:45,188 --> 00:04:48,414 suam domum solam manere 63 00:04:48,414 --> 00:04:51,784 sed alia omnia mersa esse lacu. 64 00:04:53,879 --> 00:04:57,589 Tum Iupiter verba eiusmodi placide dixit: 65 00:04:58,485 --> 00:05:01,543 Dicite, iuste senex, 66 00:05:01,543 --> 00:05:04,233 et femina digna iusto marito, 67 00:05:04,233 --> 00:05:07,183 quid optetis. 68 00:05:08,466 --> 00:05:11,480 Philemon Diis patefacit 69 00:05:11,490 --> 00:05:13,846 commune desiderium: 70 00:05:13,846 --> 00:05:16,520 Petimus esse sacerdotes 71 00:05:16,520 --> 00:05:18,521 et colere vestra templa. 72 00:05:18,581 --> 00:05:20,712 Et petimus ut, 73 00:05:20,712 --> 00:05:24,254 quoniam aetatem transegimus concordes, 74 00:05:24,254 --> 00:05:27,314 eadem hora utrumque auferat. 75 00:05:28,496 --> 00:05:33,006 Et sic eventus sequitur desideria… 76 00:05:36,426 --> 00:05:39,436 FINIS