Olim Iuppiter, deorum et hominum rex
et Mercurius, filius eius
ad terram descenderunt
ut illic mores homines viderent.
Iuppiter huc in forma humana venit
et cum eo Mercurius Caducifer, omissis alis.
In vallibus Phrygiis ambulaverunt
ubi olim terra hospitalis erat
sed nunc sunt aquae frequentatae
a mergis et fulicis palustribus.
Accesserunt ad mille domos
rogantes hospitium et requiem.
At nemo illorum bono animo erat.
etsi omnes magnas divitias habebant,
quia dii velut pauperes vestiti erant.
Serae clauserunt mille domos.
Nemo eos benigne accepit
Iuppiter et Mercurius, talia passi,
iam vix credebant
ullos esse homines bonos in orbe terrarum.
Tamen una domus accepit illos,
parva quidem
tecta stipulis et harundine palustri.
Sed pia Baucis anus atque Philemon
illic convenerunt in annis iuvenilibus
et in illa casa consenuerunt.
Anus succincta et tremens
in culina cenam paravit.
Parva mora est
et foci dederunt epulas calidas.
Tum apponitur baca bicolor
et corna autumnalia et intiba
et radix et caseus et ova.
Praeterea laeta facies addita est
et voluntas neque segnis neque parca.
Interea cum vident cratera vacuum
repleri sponte sua
atque cum vident vinum per se augeri
stupentes novitate
hospites deos esse cognoverunt.
Et Baucis et pavidus Philemon
concipiunt preces
manibus in caelum sublatis.
Et veniam implorant epulis
atque omnibus rebus non paratis.
Unicus anser erat,
quem Philemon et Baucis volebant occidere
in gratiam divinorum hospitum.
Ille velox tandem visus est
confugisse ad Deos ipsos.
Illi prohibuerunt anserem necari
et dixerunt:
Relinquite tantum domum vestram
atque sequimini nostra vestigia
et venite una in cacumen montis.
Uterque obsequitur et baculis sumptis
conatur ascendere excelsum montem.
“Dii sumus” dixerunt dei,
et vicinia impia dabit poenas
quas meruit.
Converterunt oculos et vident
suam domum solam manere
sed alia omnia mersa esse lacu.
Tum Iupiter verba eiusmodi placide dixit:
Dicite, iuste senex,
et femina digna iusto marito,
quid optetis.
Philemon Diis patefacit
commune desiderium:
Petimus esse sacerdotes
et colere vestra templa.
Et petimus ut,
quoniam aetatem transegimus concordes,
eadem hora utrumque auferat.
Et sic eventus sequitur desideria…
FINIS